Exultet iam angelica turba cælorum

O wahrhaft selige Nacht, dir allein war es vergönnt, die Stunde zu kennen, in der Christus erstand von den Toten.
O wahrhaft selige Nacht, dir allein war es vergönnt, die Stunde zu kennen, in der Christus erstand von den Toten.

Exul­tet iam ange­li­ca tur­ba cælo­rum:
exul­tent divina myste­ria:
et pro tan­ti Regis vic­to­ria tuba inso­net salu­taris.

Gau­de­at et tel­lus tan­tis irra­dia­ta ful­go­ri­bus:
et, æter­ni Regis sple­ndo­re illu­stra­ta,
toti­us orbis se sen­ti­at ami­sis­se cali­gi­nem.

Læte­tur et mater Eccle­sia,
tan­ti lumi­nis ador­na­ta ful­go­ri­bus:
et magnis populo­rum voci­bus hæc aula resul­tet.

Qua­prop­ter astan­tes vos, fra­tres caris­si­mi,
ad tam miram hui­us sanc­ti lumi­nis cla­ri­tatem,
una mecum, quæ­so,
Dei omni­po­ten­tis miser­i­cor­diam invo­ca­te.
Ut, qui me non meis meri­tis
intra Levi­tar­um numer­um digna­tus est aggre­ga­re,
lumi­nis sui cla­ri­tatem infun­dens,
cerei hui­us lau­dem imp­le­re per­fi­ci­at.

Vers. Domi­nus vobis­cum.
Resp. Et cum spi­ri­tu tuo.
Vers. Sur­sum cor­da.
Resp. Habe­mus ad Domi­num.
Vers. Gra­ti­as aga­mus Domi­no Deo nostro.
Resp. Dignum et ius­tum est.

Vere dignum et ius­tum est,
invi­si­bi­lem Deum Patrem omni­po­ten­tem
Fili­um­que eius uni­ge­ni­tum,
Domi­num nostrum Iesum Chri­stum,
toto cor­dis ac men­tis affec­tu et vocis mini­ste­rio per­so­na­re.

Qui pro nobis æter­no Patri Adæ debi­tum sol­vit,
et vete­ris pia­cu­li cau­tio­nem pio cruo­re deter­sit.

Hæc sunt enim festa pascha­lia,
in qui­bus verus ille Agnus occi­ditur,
cui­us san­gui­ne postes fide­li­um con­se­cran­tur.

Hæc nox est,
in qua pri­mum patres nostros, fili­os Isræl
educ­tos de ægyp­to,
Mare Rubrum sic­co vesti­gio tran­si­re fecisti.

Hæc igi­tur nox est,
quæ pec­ca­torum tenebras colum­næ illu­mi­na­tio­ne pur­ga­vit.

Hæc nox est,
quæ hodie per uni­ver­sum mund­um in Chri­sto creden­tes,
a viti­is sæcu­li et cali­gi­ne pec­ca­torum segre­ga­tos,
red­dit gra­tiæ, soci­at sanc­t­i­ta­ti.

Hæc nox est,
in qua, dest­ruc­tis vin­cu­lis mor­tis,
Chri­stus ab infe­ris vic­tor ascen­dit.

Nihil enim nobis nasci pro­fuit,
nisi redi­mi pro­fuis­set.
O mira cir­ca nos tuæ pieta­tis digna­tio!
O inæ­stima­bi­lis dilec­tio cari­ta­tis:
ut ser­vum redi­me­res, Fili­um tra­di­di­sti!

O cer­te necessa­ri­um Adæ pec­ca­tum,
quod Chri­sti mor­te dele­tum est!
O felix cul­pa,
quæ talem ac tan­tum meruit habe­re Redemp­to­rem!

O vere bea­ta nox,
quæ sola meruit sci­re tem­pus et horam,
in qua Chri­stus ab infe­ris resur­r­e­x­it!

Hæc nox est, de qua scrip­tum est:
Et nox sicut dies illu­mina­b­itur:
et nox illu­mi­na­tio mea in deli­ci­is meis.

Hui­us igi­tur sanc­ti­fi­ca­tio noc­tis fugat sce­le­ra, cul­pas lavat:
et red­dit inno­cen­ti­am lap­sis
et mæstis læti­ti­am.
Fugat odia, con­cordiam parat
et cur­vat impe­ria.

O vere bea­ta nox,
in qua ter­re­nis cæle­stia, huma­nis divina iungun­tur!

In hui­us igi­tur noc­tis gra­tia, sus­ci­pe, sanc­te Pater,
lau­dis hui­us sacri­fi­ci­um ves­per­ti­num,
quod tibi in hac cerei obla­tio­ne sol­lem­ni,
per mini­stro­rum manus
de ope­ri­bus apum, sacro­sanc­ta red­dit Eccle­sia.

Sed iam colum­næ hui­us præ­co­nia novi­mus,
quam in hono­rem Dei rutilans ignis accen­dit.
Qui, licet sit divi­sus in par­tes,
mutua­ti tamen lumi­nis detri­men­ta non novit.

Alitur enim liquan­ti­bus ceris,
quas in sub­stan­ti­am pre­ti­o­sæ hui­us lam­pa­dis
apis mater edu­xit.

Ora­mus ergo te, Domi­ne,
ut cere­us iste in hono­rem tui nomi­nis con­se­cra­tus,
ad noc­tis hui­us cali­gi­nem destru­en­dam,
inde­fi­ci­ens per­se­ver­et.
Et in odo­rem sua­vi­ta­tis accep­tus,
super­nis lumi­na­ri­bus mis­cea­tur.

Flam­mas eius luci­fer matu­ti­nus inve­ni­at:
Ille, inquam, luci­fer, qui nes­cit occa­sum:
Chri­stus Fili­us tuus,
qui, regres­sus ab infe­ris, huma­no gene­ri sere­nus illu­xit,
et vivit et reg­nat in sæcu­la sæculo­rum.

Resp. Amen.