LITTERAE APOSTOLICAE – MOTU PROPRIO DATAE


Sum­morum Pon­ti­fi­cum cura ad hoc tem­pus usque sem­per fuit, ut Chri­sti Eccle­sia Divin­ae Maie­sta­ti cul­tum dig­num offer­ret, «ad lau­dem et glo­ri­am nomi­nis Sui» et «ad uti­litatem toti­us Eccle­siae Suae sanctae».

Anzei­ge

Ab imme­mo­ra­bi­li tem­po­re sicut eti­am in futu­rum, prin­ci­pi­um ser­van­dum est «iux­ta quod unaquaeque Eccle­sia par­ti­cu­la­ris con­corda­re debet cum uni­ver­sa­li Eccle­sia non solum quoad fidei doc­tri­nam et signa sacra­men­ta­lia, sed eti­am quoad usus uni­ver­sa­li­ter accep­tos ab apo­sto­li­ca et con­ti­nua tra­di­tio­ne, qui ser­van­di sunt non solum ut errores viten­tur, ver­um eti­am ad fidei inte­gritatem traden­dam, quia Eccle­siae lex oran­di eius legi cre­den­di respondet».


Inter Pontà­fices qui talem debi­tam curam adhi­bu­erunt, nomen excel­lit sanc­ti Gre­go­rii Magni, qui tam fidem catho­li­cam quam the­sau­ros cul­tus ac cul­turae a Roma­nis in sae­cu­lis prae­ce­den­ti­bus cumu­la­tos novis Euro­pae popu­lis trans­mit­ten­dos cur­avit. Sac­rae Lit­ur­giae tam Mis­sae Sacri­fi­cii quam Offi­cii Divi­ni formam, uti in Urbe cele­bra­ba­tur, defi­ni­ri con­ser­va­ri­que ius­sit. Mona­chos quo­que et monia­les maxi­me fovit, qui sub Regu­la sanc­ti Bene­dic­ti mili­tan­tes, ubi­que simul cum Evan­ge­lii annun­tia­tio­ne illam quo­que salu­berri­mam Regu­lae sen­ten­ti­am vita sua illu­strarunt, «ut ope­ri Dei nihil prae­po­na­tur» (cap. 43). Tali modo sacra lit­ur­gia secund­um morem Roma­num non solum fidem et pietatem sed et cul­turam mul­t­a­rum gen­ti­um fecun­da­vit. Cons­tat utique lit­ur­giam latinam vari­is suis for­mis Eccle­siae in omni­bus aet­a­tis chri­stia­nae sae­cu­lis per­mul­tos Sanc­tos in vita spi­ri­tua­li sti­mu­las­se atque tot popu­los in reli­gio­nis virt­ute rob­or­a­s­se ac eorun­dem pietatem fecundasse.

Ut autem Sacra Lit­ur­gia hoc munus effi­ca­ci­us exp­ler­et, plu­res alii Roma­ni Pon­ti­fi­ces decur­su sae­cul­orum pecu­lia­rem solli­ci­tu­di­nem impen­derunt, inter quos emi­net Sanc­tus Pius V, qui mag­no cum stu­dio pasto­ra­li, Con­ci­lio Triden­ti­no exhor­tan­te, totum Eccle­siae cul­tum inno­va­vit, librorum lit­ur­gi­corum emen­da­torum et «ad normam Patrum instau­ra­torum» edi­tio­nem cur­avit eosque Eccle­siae latinae usui dedit.
Inter Ritus roma­ni libros lit­ur­gi­cos patet emi­ne­re Mis­sa­le Roma­num, quod in roma­na urbe suc­cre­vit, atque suc­ce­den­ti­bus sae­cu­lis gra­da­tim formas assump­sit, quae cum illa in gene­ra­tio­ni­bus recen­tio­ri­bus vigen­te mag­nam habent similitudinem.

«Quod idem omni­no pro­po­si­tum tem­po­re pro­gre­di­en­te Pon­ti­fi­ces Roma­ni sunt per­se­cu­ti, cum novas ad aeta­tes accom­mo­da­verunt aut ritus libros­que lit­ur­gi­cos deter­mi­na­verunt, ac deinde cum ine­un­te hoc nostro sae­cu­lo amplio­rem iam com­ple­xi sunt red­in­te­gra­tio­nem». Sic vero egerunt Deces­so­res nostri Cle­mens VIII, Urba­nus VIII, sanc­tus Pius X, Bene­dic­tus XV, Pius XII et bea­tus Ioan­nes XXIII.

Recen­tio­ri­bus autem tem­po­ri­bus, Con­ci­li­um Vati­ca­num II desi­de­ri­um expres­sit, ut debi­ta obser­van­tia et rever­en­tia erga cul­tum divinum denuo instaurar­e­tur ac neces­si­ta­ti­bus nost­rae aet­a­tis apt­a­re­tur. Quo desi­de­rio motus, Deces­sor noster Sum­mus Pon­ti­fex Pau­lus VI libros lit­ur­gi­cos instau­ra­tos et par­tim inno­va­tos anno 1970 Eccle­siae latinae appro­ba­vit; qui ubi­que ter­rarum per­mul­tas in lin­gu­as vul­ga­res con­ver­si, ab Epis­co­pis atque a sacer­do­ti­bus et fide­li­bus liben­ter recep­ti sunt. Ioan­nes Pau­lus II, ter­ti­am edi­tio­nem typi­cam Mis­sa­lis Roma­ni reco­g­no­vit. Sic Roma­ni Pon­ti­fi­ces ope­ra­ti sunt ut «hoc qua­si aedi­fi­ci­um lit­ur­gi­cum […] rur­sus, dignita­te sple­ndi­dum et con­cin­ni­ta­te» appareret.

Ali­qui­bus autem in regio­ni­bus haud pau­ci fide­les ante­ce­den­ti­bus for­mis lit­ur­gi­cis, quae eorum cul­turam et spi­r­itum tam pro­fun­de imbuerant, tan­to amo­re et affec­tu adhae­ser­unt et adhae­re­re pergunt, ut Sum­mus Pon­ti­fex Ioan­nes Pau­lus II, horum fide­li­um pasto­ra­li cura motus, anno 1984 spe­cia­li Indul­to “Quat­tu­or abhinc annos“, a Con­gre­ga­tio­ne pro Cul­tu Divi­no exara­to, facultatem con­ces­sit uten­di Mis­sa­li Roma­no a Ioan­ne XXIII anno 1962 edi­to; anno autem 1988 Ioan­nes Pau­lus II iter­um, lit­teris Apo­sto­li­cis “Eccle­sia Dei“ Motu pro­prio datis, Epis­co­pos exhorta­tus est ut talem facultatem late et gene­ro­se in favorem omni­um fide­li­um id peten­ti­um adhiberent.

Inst­an­ti­bus pre­ci­bus horum fide­li­um iam a Prae­de­ces­so­re Nostro Ioan­ne Pau­lo II diu per­pen­sis, audi­tis eti­am a Nobis Patri­bus Car­di­na­li­bus in Con­cisto­rio die XXIII men­sis mar­tii anni 2006 habi­to, omni­bus matu­re per­pen­sis, invo­ca­to Spi­ri­tu Sanc­to et Dei fre­ti auxi­lio, prae­sen­ti­bus Lit­teris Apo­sto­li­cis DECERNIMUS quae sequuntur:

Art. 1. Mis­sa­le Roma­num a Pau­lo VI pro­mul­ga­tum ordi­na­ria expres­sio “Legis oran­di“ Eccle­siae catho­li­cae ritus lati­ni est. Mis­sa­le autem Roma­num a S. Pio V pro­mul­ga­tum et a B. Ioan­ne XXIII denuo edi­t­um habea­tur uti extra­or­di­na­ria expres­sio eius­dem “Legis oran­di“ Eccle­siae et ob venerabi­lem et anti­quum eius usum debi­to gau­de­at hono­re. Hae duae expres­sio­nes “legis oran­di“ Eccle­siae, mini­me vero indu­cent in divi­sio­nem “legis cre­den­di“ Eccle­siae; sunt enim duo usus uni­ci ritus romani.

Proin­de Mis­sae Sacri­fi­ci­um, iux­ta edi­tio­nem typi­cam Mis­sa­lis Roma­ni a B. Ioan­ne XXIII anno 1962 pro­mul­ga­tam et num­quam abro­ga­tam, uti formam extra­or­di­na­ri­am Lit­ur­giae Eccle­siae, cele­bra­re licet. Con­di­tio­nes vero a docu­men­tis ante­ce­den­ti­bus “Quat­tu­or abhinc annos“ et “Eccle­sia Dei“ pro usu hui­us Mis­sa­lis sta­tu­tae, sub­sti­tu­un­tur ut sequitur:

Art. 2. In Mis­sis sine popu­lo cele­bra­tis, qui­li­bet sacer­dos catho­li­cus ritus lati­ni, sive sae­cu­la­ris sive reli­gio­sus, uti potest aut Mis­sa­li Roma­no a bea­to Papa Ioan­ne XXIII anno 1962 edi­to, aut Mis­sa­li Roma­no a Sum­mo Pon­ti­fi­ce Pau­lo VI anno 1970 pro­mul­ga­to, et qui­dem qua­li­bet die, excep­to Tri­duo Sacro. Ad talem cele­bra­tio­nem secund­um unum alter­um­ve Mis­sa­le, sacer­dos nulla eget licen­tia, nec Sedis Apo­sto­li­cae nec Ordi­na­rii sui.

Art. 3. Si com­mu­ni­ta­tes Insti­tu­to­rum vitae con­se­cra­tae atque Societa­tum vitae apo­sto­li­cae iuris sive pon­ti­fi­cii sive dioe­ce­sa­ni quae in cele­bra­tio­ne con­ven­tua­li seu “com­mu­ni­ta­tis“ in ora­to­ri­is pro­pri­is cele­bra­tio­nem sanc­tae Mis­sae iux­ta edi­tio­nem Mis­sa­lis Roma­ni anno 1962 pro­mul­ga­tam habe­re cupiunt, id eis licet. Si sin­gu­la com­mu­ni­tas aut totum Insti­tu­tum vel Socie­tas tales cele­bra­tio­nes sae­pe vel pler­um­que vel per­ma­nen­ter per­fi­ce­re vult, res a Supe­rio­ri­bus mai­o­ri­bus ad normam iuris et secund­um leges et sta­tu­ta par­ti­cu­la­ria decernatur.

Art. 4. Ad cele­bra­tio­nes sanc­tae Mis­sae de qui­bus supra in art. 2 admit­ti possunt, ser­va­tis de iure ser­van­dis, eti­am chri­sti­fi­de­les qui sua spon­te id petunt.

Art. 5, § 1. In paroe­ci­is, ubi coe­tus fide­li­um tra­di­tio­ni lit­ur­gi­cae ante­ce­den­ti adhae­ren­ti­um con­ti­nen­ter exsi­stit, paro­chus eorum peti­tio­nes ad cele­bran­dam sanc­tam Mis­sam iux­ta ritum Mis­sa­lis Roma­ni anno 1962 edi­ti, liben­ter sus­ci­pi­at. Ipse vide­at ut har­mo­nice con­cor­de­tur bonum horum fide­li­um cum ordi­na­ria paroe­ciae pasto­ra­li cura, sub Epis­co­pi regi­mi­ne ad normam cano­nis 392, dis­cor­diam vitan­do et toti­us Eccle­siae unitatem fovendo.
§ 2. Cele­bra­tio secund­um Mis­sa­le B. Ioan­nis XXIII locum habe­re potest die­bus feria­li­bus; domi­ni­cis autem et festis una eti­am cele­bra­tio hui­us­mo­di fie­ri potest.
§ 3. Fide­li­bus seu sacer­do­ti­bus id peten­ti­bus, paro­chus cele­bra­tio­nes, hac in for­ma extra­or­di­na­ria, per­mit­tat eti­am in adi­unc­tis pecu­lia­ri­bus, uti sunt matri­mo­nia, exse­quiae aut cele­bra­tio­nes occa­sio­na­les, ver­bi gra­tia peregrinationes.
§ 4. Sacer­do­tes Mis­sa­li B. Ioan­nis XXIII uten­tes, idon­ei esse debent ac iure non impediti.
§ 5. In eccle­si­is, quae non sunt nec paroe­cia­les nec con­ven­tua­les, Rec­to­ris eccle­siae est con­ce­de­re licen­ti­am de qua supra.

Art. 6. In Mis­sis iux­ta Mis­sa­le B. Ioan­nis XXIII cele­bra­tis cum popu­lo, Lec­tion­es pro­cla­ma­ri possunt eti­am lin­gua ver­na­cu­la, uten­do edi­tio­ni­bus ab Apo­sto­li­ca Sede recognitis.

Art. 7. Ubi ali­quis coe­tus fide­li­um lai­corum, de quo in art. 5 § 1 petita a paro­cho non obtin­ue­rit, de re cer­tio­rem faci­at Epis­co­pum dioe­ce­s­a­num. Epis­co­pus eni­xe roga­tur ut eorum opt­a­tum exau­di­at. Si ille ad hui­us­mo­di cele­bra­tio­nem pro­vi­de­re non potest res ad Pon­ti­fi­ci­am Com­mis­sio­nem “Eccle­sia Dei“ referatur.

Art. 8. Epis­co­pus, qui vult pro­vi­de­re hui­us­mo­di peti­tio­ni­bus chri­sti­fi­de­li­um lai­corum, sed ob vari­as causas impe­dit­ur, rem Pon­ti­fi­ci­ae Com­mis­sio­ni “Eccle­sia Dei“ com­mit­te­re potest, quae ei con­si­li­um et auxi­li­um dabit.

Art. 9, § 1. Paro­chus item, omni­bus bene per­pen­sis, licen­ti­am con­ce­de­re potest uten­di ritua­li anti­quio­re in admi­ni­stran­dis sacra­men­tis Bap­tis­ma­tis, Matri­mo­nii, Poe­ni­ten­tiae et Unc­tion­is Infirm­orum, bono ani­ma­rum id suadente.
§ 2. Ordi­na­ri­is autem facul­tas con­ce­dit­ur cele­bran­di Con­fir­ma­tio­nis sacra­men­tum uten­do Pon­ti­fi­cali Roma­no anti­quo, bono ani­ma­rum id suadente.
§ 3. Fas est cle­ri­cis in sacris con­sti­tu­tis uti eti­am Bre­vi­a­rio Roma­no a B. Ioan­ne XXIII anno 1962 promulgato.

Art 10. Fas est Ordi­na­rio loci, si oppor­tunum iudi­ca­ve­rit, paroe­ciam per­so­na­lem ad normam cano­nis 518 pro cele­bra­tio­ni­bus iux­ta formam anti­quio­rem ritus roma­ni eri­ge­re aut rec­torem vel cap­pel­la­num nomi­na­re, ser­va­tis de iure servandis.
Art. 11. Pon­ti­fi­cia Com­mis­sio “Eccle­sia Dei“ a Ioan­ne Pau­lo II anno 1988 erec­ta, munus suum adimp­le­re pergit.
Quae Com­mis­sio formam, offi­cia et nor­mas agen­di habeat, quae Roma­nus Pon­ti­fex ipsi attri­bue­re voluerit.

Art. 12. Eadem Com­mis­sio, ultra facul­ta­tes qui­bus iam gau­det, auc­to­ritatem Sanc­tae Sedis exerce­bit, vigi­lan­do de obser­van­tia et appli­ca­tio­ne harum dispositionum.
Quae­cum­que vero a Nobis his­ce Lit­teris Apo­sto­li­cis Motu pro­prio datis decre­ta sunt, ea omnia fir­ma ac rata esse et a die deci­ma quar­ta Sep­tem­bris hui­us anni, in festo Exal­ta­tio­nis Sanc­tae Cru­cis, ser­va­ri iube­mus, con­tra­ri­is qui­bus­li­bet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanc­tum Petrum, die sep­ti­ma men­sis Iulii, anno Domi­ni MMVII, Pon­ti­fi­ca­tus Nostri tertio.
***

1 Insti­tu­tio gene­ra­lis Mis­sa­lis Roma­ni, Edi­tio ter­tia, 2002, 3972 Ioan­nes Pau­lus Pp. II, Litt. ap. Vice­si­mus quin­tus annus (4 Decem­bris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
3 Ibid.
4 S. Pius Pp. X, Litt. Ap. Motu pro­prio datae Abhinc duos annos (23 Octo­bris 1913): AAS 5 (1913), 449–450; cfr Ioan­nes Pau­lus II, Litt. ap. Vice­si­mus quin­tus annus (4 Decem­bris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
5 Cfr Ioan­nes Pau­lus Pp. II, Litt. ap. Motu pro­prio datae Eccle­sia Dei (2 iulii 1988), 6: AAS 80 (1988), 1498.

Print Friendly, PDF & Email
Anzei­ge

Hel­fen Sie mit! Sichern Sie die Exi­stenz einer unab­hän­gi­gen, kri­ti­schen katho­li­schen Stim­me, der kei­ne Gel­der aus den Töp­fen der Kir­chen­steu­er-Mil­li­ar­den, irgend­wel­cher Orga­ni­sa­tio­nen, Stif­tun­gen oder von Mil­li­ar­dä­ren zuflie­ßen. Die ein­zi­ge Unter­stüt­zung ist Ihre Spen­de. Des­halb ist die­se Stim­me wirk­lich unabhängig.

Katho­li­sches war die erste katho­li­sche Publi­ka­ti­on, die das Pon­ti­fi­kat von Papst Fran­zis­kus kri­tisch beleuch­te­te, als ande­re noch mit Schön­re­den die Qua­dra­tur des Krei­ses versuchten.

Die­se Posi­ti­on haben wir uns weder aus­ge­sucht noch sie gewollt, son­dern im Dienst der Kir­che und des Glau­bens als not­wen­dig und fol­ge­rich­tig erkannt. Damit haben wir die Bericht­erstat­tung verändert.

Das ist müh­sam, es ver­langt eini­ges ab, aber es ist mit Ihrer Hil­fe möglich.

Unter­stüt­zen Sie uns bit­te. Hel­fen Sie uns bitte.

Vergelt’s Gott!